Actions

Mundus, caro, et diabolus (the world, the flesh, and the devil)

From Kook Science

(Redirected from Mundus, caro, et diabolus)

Mundus, caro, et diabolus (translated as the world, the flesh, and the devil) are the three-fold enemies or temptations of those who seek salvation through Christ.

"Quanto animi dolore Filius Dei fuerit affectus in Aegypto, quo fugerat, aspiciens, Innocentes in Bethlehem ipsius causa adeo crudeliter contrucidari. Numquid jure dixerim, quod idem gladius, quo eorum quisque transfigebatur, tenerrimum ejus cor et animam transverberaverit compassione, ita, ut ipse totidem in spiritu martyria toleraverit, quot illi omnes pertulerunt in corpore?

"Quanta autem horum martyrum felicitas est, quod Verbum incarnatum dignetur suppliciis eorum compati, et velut per consensionem vulnera singulorum excipere! Quam jucundum est quoque pro Deo adeo amante agere et pati! Immensum ille distat a terrenis principibus, qui raro ad commiserationem moventur laboribus, periculis, vulneribus, quibus subditi eorum causa sese objiciunt. Contra nulla est difficultas, modestia et labor servorum Dei, quem ipsemet non sentiat et compenset.

"O rex martyrum gloriosissime, qui in his innocentibus et pateris simul, et vincis: compatere infirmitati meae. Nosti utique, quanto me furore mundus, caro et diabolus quotidie oppugnent; propter te vehementes hosce assultus sustineo; tuo igitur omnipotenti brachio me conforta, ut ad tuam gloriam meamque salutem omnes inimicos debellem." — Meditationes in Compendium Redactae et Magno Meditationum Numero de Praecipuis Sanctorum Festis Auctae

"Sicut in prima generacione, cuius principium est Christus, fundatur libertas maxima creature; sic in generacione contrarie, cuius principia sunt mundus, caro, et diabolus, est summa servitus." — Tractatus De Civili Dominio

"Sicuti triplex est hostis, mundus, caro, et diabolus, ita triplex est excellens victoria, cui aureola retribuitur, Martyrum nempe, qui mundum; Virginum quæ carnem; et Doctorum qui diabolum vicêre." — Theologia Moralis et Dogmatica